Isaias 59.9 9propter Hoc Elongatum Est Iudicium a Nobis Et N

  • Share
    Share Video

  • Add
  • More
    Report this video as:
0 0
You have already voted for this video.
Isaias 59 1ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non ...
Isaias 59 1ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat 2sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret 3manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur 4non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem 5ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum 6telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum 7pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum 8viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem
Categories:
Tags:
Related